CAPUT LII. De fide, spe, et praesertim mutua charitate. Peccata redimere per charitatem.

Per confessionem ac poenam a sacerdote susceptam. Teneamus, sicut jam superius insertum est, fidem rectam, spem certam, charitatem perfectam: quia fides tanquam sensus noster est, et charitas tanquam nostra sanitas. Fides credit, charitas operatur, spes roborat: et quamvis diversa membra diversa habeant officia, si charitatis tamen unitate teneantur omnia membra, tunc merebuntur ire post caput. Caput enim nostrum in coelo est. Et ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de suis fidelibus ait, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Caveamus, et per omnia caveamus, ne per invidiam, odium, detractionem, iram, rixam, a capite nostro Jesu Christo praecidamur: et quidquid mali pro amore Christi nos nostrique proximi pertulerint, charitatis affectu compatiamur: et quidquid boni alius quislibet acceperit, quasi nos acceperimus, ita gaudeamus, et pro illo qui accepit gratias referamus. Ecce jam, ut diximus, patitur aliquis tribulationem, aut damnum hujus saeculi; aut pro culpis suis carcere jubente imperiali sublimitate retruditur; tristatur parentum sive amicorum morte: si dolemus pro illo, in corpore Ecclesiae constituti sumus; si non dolemus, jam a corpore praecisi sumus . Charitas quae colligit et vivificat omnia Ecclesiae membra, si nos videat de alterius ruina gaudere, statim nos praecidit a corpore. Forte igitur non dolemus de ruina proximorum nostrorum, quia praecisi sumus a corpore. Si enim ibi essemus, sine dubio doluissemus. Consideremus, frater charissime, et diligenter attendamus, quia tamdiu dolet membrum, quamdiu in corpore continetur: si autem abscisum fuerit, nec dolere poterit, nec sentire. Cum enim manus aut aliquod membrum fuerit abscisum a corpore, si totum corpus tunc in multis partibus dividatur, manus illa non sentit, quae jam a reliquorum membrorum societate divisa est. Talis est omnis christianus, qui de alterius aut damno, aut afflictione, aut etiam morte non solum non dolet, sed, quod pejus est, forte etiam gaudet. Et quia jam est alienus a corpore, ideo affectum charitatis non tenet in corde: dum Apostolus praecipiat, Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, idipsum invicem sentientes (Rom. XII, 15, 16). Et Salomon ne de ruina fratrum nostrorum gaudeamus, manifestissime admonet (Prov. XVII, 5). Nos vero , mi frater, si veram et perfectam charitatem volumus custodire, omnes homines sicut nosmetipsos studeamus diligere: ut quia caput nostrum Christus est, membra illius nos esse mereamur: ut cum Christus apparuerit gloria nostra, et nos per concordiam charitatis, dilectionem scilicet Dei et proximi, quasi vera et perfecta membra illius absque ullo dolo malitiae vel invidiae, omnes homines sicut nos ipsos amantes, cum ipso apparere mereamur in gloria. Ipse etenim ait in Evangelio, In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Dilectio etenim proximi malum non operatur.

O mi frater charissime, si Dominus et Salvator noster, qui nullum peccatum habuit, tanto affectu et tanta dilectione nos peccatores amare dignatur, ut quod nos patimur, se ipsum pati testetur: quare nos qui sine peccato non sumus, et qui peccata nostra per charitatem redimere possumus, non tam perfecto amore eum diligimus, dum tantum nos dilexit, ut etiam proprium Filium suum pro nobis peccatoribus morti traderet? Et dum tantam benignitatem et misericordiam erga nos exhibuit; vigilemus, ne perdamus bonum quod nobis dedit, et sacramentum Baptismi nostri, in quo juravimus abrenuntiare diabolo et pompis ejus et peccatis omnibus. Et si transgredimur in aliquo peccato post baptismum, pius Deus dedit secundum Baptismum, id est, fontem lacrymarum, et ordinavit nobis poenitentiam propter fragilitatem nostram. Ideo debemus nostras confessiones veraciter confiteri, et fructus dignos poenitentiae facere: id est, ut praeterita non reiteremus, secundum jussionem Deum timentis sacerdotis. Qui sacerdos, ut sapiens et perfectus medicus, primum sciat curare peccata sua, et postea aliena vulnera detergere et sanare, et non publicare. Hos, si quimus, perquiramus, et cum talibus consilium salutis nostrae ineamus: ut non perdamus haereditatem coelestem, quam nobis Dominus ab initio mundi praeparavit, si serviamus ei in justitia, et sanctitate, et puritate cordis, et charitate non ficta, clamantes cum Apostolo, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an gladius? et caetera quae sequuntur: sicut dictum est, Neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque instantia, neque futura, neque aliqua creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom VIII, 35, 38, 39). Dictum est enim de Ecclesia primitiva, quod erat illis cor unum et anima una in Domino (Act. IV, 32); et erat illis unum velle ac nolle: quia in unum eos Christi charitas copulaverat.