|
E contrario vero carnales et amatores hujus mundi contra se invicem
separantur et disjunguntur: moventes in alterutrum scandala,
contentiones, iras, rixas, dissensiones, homicidia, perjuria,
furta, rapinas, et omnia quae iste amat; et delectatur dicens
unusquisque in corde suo, Faciam quod volo et possum , impleam
cogitationes meas, et delectationes corporis: suffragantur mihi
consilia mea, sive amicorum meorum, vel parentum potentum ; adest
mihi aurum, superabundat argentum ; adsunt mihi servi et ancillae,
aegri et multae possessiones hujus mundi, pallia, vestes pretiosae,
unde me redimere possum: adimpleam voluntatem meam, Deus dabit mihi
spatium vitae et poenitentiae. Heu quare non timemus quod Evangelium
terribiliter insonat, dicens, Stulte, hac nocte exposcent a te
animam tuam: quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)?
Homines nos esse cognoscamus, et ne sic super biamus contra Deum et
proximum nostrum, ut voluntates nostras malas perficiamus, et Deum
postponamus; ac deinceps Domini bonam voluntatem ad nostras malas
reflectere cum muneribus posse nitamur, nostramque pravam voluntatem ad
Domini semper rectam voluntatem corrigere negligamus. Sed ubicumque
nos delectat, injurias nostras volumus vindicare, dicentes , Faciam
homicidium, perjurium, adulterium, fornicationem; et postea dabo
Domino redemptionem meam. Quare non intelligimus, dum sic audacter
peccamus, aestimantes muneribus Deum posse placari, quod tunc multo
plus eum ad iram, quam ad misericordiam provocamus: quia Deus non
delectatur in auro vel in argento, nec aliud a nobis quaerit, quam
animas nostras mundas in conspectu suo praesentari? Nec enim consiliis
peccatorum se immiscet; sed ex salute nostra nos semper admonet, et
salubre dat consilium, quia ipse est consiliarius salutis nostrae,
sicut propheta ait: Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius
(Isai. IX, 6). Et iterum dictum est de eo in Psalmo, Beatus
vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I, 1). Et
iterum, Quia non est iniquitas in eo (Rom. IX, 14). Et
forte ipsam quam putamus pro nobis facere eleemosynam vel de praediis
mortuorum, sive de rapinis pauperum, nomine non opere videtur esse
eleemosyna. Qualis est enim eleemosyna, ut unus injuste vestiatur,
et alius injuste expolietur; et unus injuste pascatur, et alius
injuste fame torqueatur? Non quaerit ista Deus a nobis: audeo
dicere, odit ista omnipotens Deus. Ipsum audi, per prophetam quid
dicat, Qui offert sacrificium ex rapina, sive ex substantia
pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli.
XXXIV, 24). Non accipiam, inquit, ista de manibus vestris:
manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 15). Et
alius propheta, Panis egentium, vita pauperum est: qui defraudat
illum, vir sanguinum est (Eccli. XXXIV, 25). Contemnamus
facere injustas eleemosynas, qui volumus facere justas et spirituales
eleemosynas; ut de justis laboribus faciamus, non de rapinis, sive de
multiplicatione frugum, aut de ineptis negotiis: ne forte in hoc multa
sacrilegia incurrantur , vel etiam, quod pejus est, pro cupiditate
vel ebrietate sanguis fundatur, clamentque eorum voces ad Deum contra
nos, multo labore afflicti. Unde et Psalmista, Qui pecuniam suam
non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit: et
caetera quae superius in eodem psalmo audientem, credentem et caventem
beatum efficere possunt: sicut idem psalmus concludit, Qui facit
haec, non movebitur in aeternum (Psal. XIV, 5).
|
|