|
Et quia talia et his similia Creator omnium creaturae suae rationali
annuntiando insinuat, credamus quia diligit Creator quod creavit:
neminem persequitur, si ipse homo se non persequatur; a nullo quolibet
homine recedit, nisi prius ipse homo ab eo recedat: nec naturam in
nobis, sed vitium quod contraximus odit. Et non prodest nobis, imo
etiam obest Christi sanguine esse redemptos, et voluntarie diabolo
esse subjectos. Ideo cogitemus et recogitemus, quod non propter
felicitatem terrenam Christiani effecti sumus. Non propter divitias
hujus saeculi, vel propter istam vitam Christum colimus: sicut
Apostolus ait, Si in hac vita tantum speramus in Domino,
miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19).
Christus enim, ne aurum diligeremus, oblata munera contemnere
docuit; ne famem timeremus, quadraginta diebus jejunavit; ne
nuditatem pertimesceremus, praeter unam tunicam, aliam discipulis suis
habere vetuit; ne tribulationes expavesceremus, omnia ipse sustinuit;
ne mortem formidaremus, et hanc ipse suscepit. Et cum ista omnia nos
docuerit, non tantum verbo, verum etiam exemplo ipse praecessit. Hoc
enim suaviter flagret in cordibus nostris, hoc ignis Spiritus sancti
in nobis fervere faciat, ut sequamur vestigia ejus; ne desideremus
remanere in hoc mundo, et pereamus cum hoc mundo. Heu quam miseri
sumus, si hoc credere nolumus, et ab amore hujus saeculi mentem
nostram non revocemus, dum perpetualiter ista tenere non possumus, et
illa per securitatem amittimus! Quid faciemus? quid agemus?
Lugendum nobis est, si regnum promissum perdamus, et subito dicatur
nobis, O vos, amatores mundi, exite obviam sponso, et ad illum
venite, quem videre non vultis, quia praecepta ejus postposuistis.
Videbitis enim plagas ipsas, quas in corpore suo pro vobis pertulit.
Quid tunc gementes et dolentes dicemus? Et quid meritis nostris in
eum exigentibus responsuri erimus, dum frequenter audivimus, et
negleximus quod Psalmista cecinit, Quid retribuam Domino pro omnibus
quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini
invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Firmiter teneamus quia spes
bonorum in isto mundo non est posita. Quamvis videatur spes mundana
esse, quae in amaritudinem vertitur; et amaram potionem ipse mundus
amatoribus suis propinat. Et ipsa veritas eos alloquitur, dicens,
Ubi est quod amabatis? ubi est quod pro magno tenebatis?
|
|