|
O mi frater, numquid ferreae sunt carnes nostrae, ut non
contremiscant; vel etiam sensus noster adamantinus, ut non mollescat,
aut etiam non evigilet ad talia Dei verba? Quare non dicimus cum
propheta, Quis dabit capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem
lacrymarum, et ploremus die ac nocte vulneratos filios plebis nostrae
(Jerem. IX, 1)? Deficiunt flendo oculi eorum, qui
considerant, non solum mortes corporum, verum etiam animarum
Christianorum. Quis luctus idoneior, quis planctus certior inveniri
potest, quando unusquisque nostrum de anima perdita luget et dolet cum
Apostolo, qui dixit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis
scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? atque
iterum alio in loco dilectionem proximorum compassus, dicit, Optabam
esse anathema pro fratribus meis a Christo (Rom. IX, 3)?
Discamus in tanto Christi apostolo tantam flagrare Christi
charitatem, dum sciebat quod unico Filio suo non pepercisset, sed pro
nobis omnibus tradidisset eum (Rom. VIII, 32). Pro omnibus
nobis dicit: ideo nulli laici, nulli clerici, nullae sacratae
virgines, nullae viduae debent negligere salutem animarum suarum, dum
tanti sanguinis pretium pro nobis fusum esse manifestum est.
|
|