CAPUT LVI. Cito converti. Praedestinatio. Humilitate gratiam promereri. Felicitatem terrenam despicere.

Ideo omnes nos qui reliqui sumus super terram, peccata nostra agnoscamus: ne cum impiis pereamus, dum cito digna satisfactione non placemus. Quam velociter placavit iram ejus ille qui dixit, Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino (Psal. XXXI, 5). Promittit se pronuntiaturum, et illi jam dimittitur. [Attende, mi frater, magna res. Dixit, pronuntiabo: non dixit, pronuntiavi, et tu remisisti: quia ex eo ipso quod dixit, pronuntiabo, ostendit quia nondum pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere, pronuntiabo, pronuntiare est; ideo et dimisisti impietatem cordis mei. Vox mea nondum in ore erat, confessio ergo mea nondum ad os venerat. Dixeram, pronuntiabo adversum me: verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Vox mea nondum in ore, sed auris Dei jam in corde erat .] Et quid secutum est? Et tu remisisti impietatem cordis mei. Paratus est semper Deus peccata nostra indulgere, si non tardaverimus ad eum reverti. Si enim tardaverimus, timeamus ne inferat nobis iram suam: quia quosdam quidem praedestinavit ad supplicium, et quibusdam quidem magnum praestitit beneficium: nec tamen hoc injuste, sed in alto suo judicio. Nam Cain perfecit homicidium, et Job vulneratus Dei amicus effectus est, et Abel innocens a fratre suo occisus: tamen nec Job diutius passus est cruciatum, nec Ananiae locum donavit ad ignoscendum, nec Paulum deseruit colaphizatum, quem sua gratia fecit robustum, nec Judam suscepit poenitentem, nec Petrum deseruit flentem, nec Saül respexit poenitentem, nec David despexit confitentem . Et sic pius et misericors Dominus alto suo judicio separat vasa irae, a vasis misericordiae. O si attendamus miserum Judam, vas olim perfectum, in perditionem perductum! Mustum sancti Spiritus portare non potuit, quo accepto continuo crepuit, totumque fractum, ad nihilum utile est. Haec pertimescentes convertamur, et convertamur dum tempus est. Ait enim Psalmista, Inquirite Dominum, dum tempus est, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Tempus est enim ut reparemur: et si in aliquod peccatum fracti sumus, omnipotentem Deum figulum et artificem habemus: credamus quia potens est reparare perdita, qui creavit haec omnia integra. Ipse enim ait, Sicut lutum figuli, ita vos estis in manu mea (Eccli. XXXIII, 13). Ideo humiliemus nos sub manu omnipotentis Dei, ut nos exaltet in tempore visitationis. Cogitemus nos in conspectu Dei stare: agnoscamus quid sumus; agnoscamus quia terra et cinis sumus, dum et propheta contra nos dicat, Quid superbit terra et cinis (Id. X, 9)? Quod si nos non agnoscimus, frustra exaltare volumus cervices nostras, dum Deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jacobi IV, 6) Consolamini, humiles, dicit Deus vester, consolamini qui estis pusillanimes, confortamini, et jam nolite timere; ecce Deus vester retribuet judicium, ipse veniet, et salvos vos faciet (Isai. XXXV, 4).