CAPUT LVII. In pressuris ad Christum pastorem confugere.

Dominus in proximo est, nihil solliciti sitis (Philipp. IV, 5, 6), nihil nos terreat mundi infelicitas: quia si istam infelicitatem mundanam sancti omnes timuissent, perpetuam felicitatem non haberent. Si felicitas hujus mundi transitoria diligitur, hic perpetua non invenitur. Si vero perpetua felicitas quaeritur, quoniam hic non invenitur, ad perpetuam felicitatem tendamus, ubi patriam et parentes nostros habemus, patientissime omnia hujus mundi pro Christi nomine toleremus. Quid, rogo, est quod toleretur, contra illud quod nobis promittitur? Apostolus inquit, Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Nulla ergo nos pressura terreat, nulla calamitas frangat. Dominus in proximo est, pastor noster circa nos est, quid metuemus? Et si metuimus, clamemus ad pastorem nostrum, ut nos audiat: clamemus in compunctione cordis, dicentes, Erravi sicut ovis quae periit; require servum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 176). Clamemus et dicamus, Libera a framea animam meam, et de manu carnis unicam meam, salva me ex ore leonis (Psal. XXI, 21, 22). Clamemus et dicamus, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Considerabo ad sinistram? ecce diabolus ut lupus rugit , sicut leo frendet. Ecce lupus est? contra latrat canis. Clamavi ad te, Domine; dixi, Tu es spes mea, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 5, 6). Libera me de manibus inimicorum meorum, et eorum qui me persequuntur. Numquid pastor noster bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, ad quem si clamemus, dimittet nos diutius errare, aut a feris vel a bestiis dilaniari atque consumi? Absit. Quin imo relictis nonaginta novem, perrexit quaerere unam ovem perditam Nec quia clamantem audivit, ideo perrexit; sed antequam clamaret: ait enim Evangelista, Relictis nonaginta novem, abiit quaerere unam ovem quae perierat: quam inventam et lassatam atque fatigatam, impositam humeris suis reportavit ad gregem (Luc. XV, 4, 5). Pastor eam ad gregem suis humeris dignatus est reportare, et misericordia sua ab errore revocare. Quod vero ovem istam Dominus humeris propriis impositam reportavit ad gregem, quantae misericordiae ejus gratiae agendae sunt, qui tantum se ad nos humiliavit et inclinavit? Portat et reficit, regit et custodit.