CAPUT LX. Diabolus quis sit. Quot bona homini eripuit, quot intulit mala.

Diabolus est enim angelus per superbiam separatus a Deo, qui in veritate non stetit, et doctor mendacii, et pater mendacii: quia ab ipso primum inventum est mendacium, et ipse est mendacium (Joan. VIII, 44), sicut veracissimus, Veritas Dominus noster Jesus Christus in Evangelio Joannis loquitur: quia ipse est caput et finis mendacii; et a semetipso deceptus, nos decipere festinat. Iste est adversarius effectus generis humani, inventor mortis, superbiae institutor, rex malitiae, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor etiam turpium voluptatum. Hic ergo cum illum primum hominem a Deo factum, Adam scilicet, patrem omnium nostrum intueretur, sicut superius crebro intelligere potes, videretque eum hominem ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, charitate circumdatum, immortalitate vestitum: aemulus atque invidus tantam beatitudinem hominem terrenum accepisse, quod ipse, dum esset angelus, per superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida primum patrem nostrum, nos nostrosque parentes, et tantis ac talibus bonis exspoliavit nos, insuper et peremit. Nam et multis bonis in prima fronte diabolus nos exspoliavit; id est, pudicitia, continentia, patientia, mansuetudine, charitate, immortalitate. Sic nos nudos ac miserabiles reddidit, suisque pannis derisit esse involutos, et suo dominio esse astrictos, atque ex ipso vinculo omnem prolem nostram sibimet obligavit. Exspoliavit nos pudicitia, et accinxit impudicitia; exspoliavit nos temperantia, et effecit intemperatos; exspoliavit nos charitate, et vestivit malitia; exspoliavit immortalitate, et propinavit mortem. His etiam turpissimis et fetidissimis pannis nos posterosque nostros involvit, et semivivos reliquit.