|
Et quia sic miserabiliter atrocissimus hostis circa nos egit, imo quia
sic egit, eia frater charissime, eia renuntiemus huic damnosae
haereditati. Pupilli effecti sumus: antequam exactor veniat tam
pessimae haereditatis, omnibus quae ejus sunt renuntiemus. Si quis
itaque huic haereditati, in qua sunt panni diaboli, pompae scilicet et
angelis ejus renuntiare neglexerit; cum judex venerit, sicut
Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori, exactor autem
debitorem trudet in carcerem. Amen dico vobis, dicit Dominus, non
exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 26).
Omne itaque genus humanum tanquam pauperem et pupillum divina
Scriptura commendat Deo, dicens, Tibi derelictus est pauper,
pupillo tu eris adjutor: ejusque adversarium diabolum demonstrans,
secutus adjunxit, Contere brachium peccatoris et maligni (Psal.
X, 14, 15, sec. Hebr.). Adsit Dominus noster Jesus
Christus pius et misericors, qui aliquam misericordiam huic et pupillo
et pauperi exhibeat, quia callidum atque ferocissimum adversarium
patitur, et jamjam pupillus in causa sua deficit: quapropter suus
adversarius pravis artibus decipere eum festinat. Adsis, Domine
Jesu Christe, huic pupillo idoneus defensor; sta in causa illius,
qui jussisti recta judicari filiis hominum. Eleva brachium tuum, et
contere brachium peccatoris et maligni. Optime nosti hujus pauperis et
pupilli, generis scilicet humani causam, quae ex paterno chirographo
debetur. Inventus est reus, et obstrictus ab adversario detinetur:
non est aliud quemadmodum nobis subveniatur, nisi ex tuo consilio et
pernecessario adjutorio. Judica causam nostram: defende, quia potens
es.
|
|