CAPUT LXII. Daemon accusator in judicio.

O mi frater charissime, quam felix anima, quae tam potentem habet defensorem! Ideo nunc, quaeso, vigilet unusquisque nostrum, ne apud eum diabolus in die judicii suos pannos agnoscat, et incipiat reus semper detineri, quem Christus sua gratia voluit liberari. Nec sibi male blandiantur, qui post acceptam gratiam corrigi nolunt, atque rursus ad illas suas pristinas redeunt voluntates. Exspectatur enim dies judicii, aderit ille aequissimus judex, qui nullius potentis personam accipiet, cujus palatium auro argentoque nullus episcopus, nec abbas, nec comes corrumpere poterit. Astabunt omnes animae, ut referat unaquaeque secundum illud quod in corpore gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10). Praesto enim erit adversarius diabolus, et recitabuntur verba professionis nostrae, et objiciet nobis in faciem quidquid fecimus, et in qua die peccavimus, et in quo loco, et quid boni operis tunc temporis facere deberemus. Et si tales inventi fuerimus, exsultabit ille adversarius in conspectu piissimi judicis, superiorem se esse nobis declamans, agens talem causam apud talem judicem; habet enim dicere tunc ipse diabolus: Aequissime judex, judica istum meum esse ob culpam, qui tuus esse noluit per gratiam: tuus est per naturam, meus est per miseriam; tuus est ob passionem, meus ob suasionem; tibi inobediens, mihi obediens: a te accepit immortalitatis stolam, a me hanc pannosam, qua indutus est, tunicam; tuam vestem amisit, cum mea veste huc advenit. Quid apud eum impudicitia faciebat, quid intemperantia, quid avaritia, quid ira, quid superbia, quid caetera mea membra? Dimisit te, confugium fecit ad me: meas sorores video comitari cum illo. Quid enim idcirco faciebat ? quid cum superbia disputabat? quid cum ira furiebat? Thesaurizabit sibi iram in die irae. Aequissime judex, judica, inquit; quia justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Judica illum meum esse, et mecum damnandum esse. Haec omnia quae huc attulit, mea esse cognosco. Meus esse voluit, et mea concupivit: mecum puniri debet, quoniam quem tu dignatus es tanto pretio liberare, ipse se mihi voluit postmodum libenter obligare. Heu, heu! frater charissime, poteritne talis aperire os, qui talis ibi invenietur, ut juste ire cum diabolo deputetur?