CAPUT LXIII. Relabi quam periculosum.

Videamus quid agamus, ab illo videamus quomodo liberemur; videamus et caveamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiamus: sed integro corde, perfectaque fide renuntiemus, atque spernamus tam damnosam diabolicam haereditatem, ne pupilli et pauperes remaneamus. Recitetur in medio nostrum sententia beati Apostoli terribilis terribiliterque prolata, quae corda simul et corpora nostra contremiscere faciat. Ait enim: Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia; terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificati estis, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit, Mihi vindictam ego reddam. Et iterum, Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Et paulo post: Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit reddere unicuique secundum opus suum (Hebr. X, 26-31, 35-37). Haec enim verba non ex me, sed ex ipso qui dixit, An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? profluxerunt. Extendamus aciem oculi cordis, et videamus: et aurem cordis accommodemus ad terribilem Apostoli sententiam perspiciendam et investigandam. Mundemus oculum cordis, imo ipsa lux, quam desideramus videre, mundet cor nostrum, et sit a peccatorum tenebris ipso miserante mundatum: Beati enim, ait, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Non sit nobis hic labor inutilis ad perniciem, sed utilis ad salutem. Curramus dum lucem habemus, ne tenebrae nos comprehendant (Joan. XII, 35). Et iterum Apostolus hortatur nos intentissime dicens, Remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Et paulo post: Videte ne recusetis loquentem: si enim illi qui increduli fuerunt verbo Dei, non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur; multo magis nos qui de coelis loquentem nobis avertimur , cujus vox movit terram tunc; modo autem repromittit dicens, Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et coelum. Quod autem, Adhuc semel, dicit, declarat mobilium translationem tanquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus, placentes Deo cum metu et reverentia: etenim Deus noster ignis consumens est, qui consumpturus est adversarios (Hebr. XII, 12-15, 25-29). Accedamus ad eum antequam consumamur ab illo: postulantes ab eo urere cor nostrum, et renes nostros. Et iterum, Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum (Psal. LXV, 10). Apertissime enim patet, quia si hic ab illo non urimur, illic velut adversarii consumemur. Ait enim Apostolus, Nemo se circumveniat, nemo se seducat inanibus verbis, quia quaecumque seminaverit homo, haec et metet (Ephes. V, 6; Galat. VI, 8). Non aliud lingua loquamur et aliud corde; ne simus Judas et Herodiani: alii in proditione, alii in confessione, alii in dissimulatione , sed alii in veritatis humilitate. Ideo cum vero corde in plenitudinem fidei properemus, aspersi corda a conscientia mala. Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, et bonorum operum inchoationem non deseramus, sicut est consuetudinis quibusdam: sed consolantes, et tanto magis, quanto viderimus appropinquantem diem judicii.