CAPUT LXIV. Caro diabolum recipit. In quam solam potestatem accepit. Caro ad malitiam potens, ad pia opera fingit se infirmam. Caro quasi animae bellum. Ad omnia mala provocat. Et sibi et animae aeterna parat.

Teramus carnis nostrae superbiam, quia caro est quae animam perdit, et totam superbiam affert: et qui in carne seminat, sicut Apostolus ait, de carne et metet corruptionem (Galat. VI, 8). Caro est quae recipit diabolum: diabolus enim seminat in carne nostra semina sua, id est, homicidium, fornicationem, concupiscentiam, libidinem, iram, rixam, ebrietatem, superbiam, furtum et omnem suggestionem malam, dicente Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritus carnis hujus, adversus spiritualia in coelestibus (Ephes. VI, 12). De diabolo dicit, qui spiritus malus est, et non videtur. Et ipse spiritus nequissimus projectus est de coelo cum angelis suis, de quibus dicitur in Apocalypsi: Ecce projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos die ac nocte, et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni (Apoc. XII, 10, 11). De quo Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Item ipse repetens dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Iterum ipse: Ego enim mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 23, 25). Et iterum: Nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo (Rom. VIII, 1). Caro est quae recipit diabolum, et carnem habet diabolus in potestate, non animam: ideo dicit Apostolus, Datus est mihi stimulus carnis meae: non dicit, animae meae; sed, carnis meae, angelus satanae. Denique Job in carne tentatus est a diabolo, dicente Domino: Et data est ei potestas a Domino in facultate et in carne ejus. Et iterum: Dabo tibi illum in potestatem, praeter animam illius (Job I, 12; II, 6). Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec autem sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, ea faciatis (Galat. V, 17). Caro est misera bestia, quae gravat animam, dicente Apostolo: Qui in carne sunt, placere Deo non possunt (Rom. VIII, 8). Iterum ipsa Veritas Dominus noster Jesus Christus de se ipso dicit: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Caro enim nostra in malitia semper vult potens esse, in abstinentia autem, id est, in jejunio et in vigiliis et orationibus ac bonis operibus infirmam se esse fingit. Caro nostra est, quae nos demergit in foveam, dicente Apostolo: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; id est, fornicationem, immunditiam, iram, rixam, et caetera quae sequuntur (Coloss. III, 5). Et iterum: Curam carnis ne feceritis in concupiscentiis vestris (Rom. XIII, 14). Itaque mortificemus carnem nostram per abstinentiam, et jejunium, et vigilias, et orationes; ne nobis adducat diabolum cum concupiscentiis malis. Caro autem data est nobis, quasi animae bellum: quae si mortificetur, adducit vitam; si nutriatur, praeparat se contra animam ad bellum. Laudo autem illum qui carnis suae potest habere potestatem. Dum infirmitatem carnis nostrae timemus, salutem animae nostrae negligimus. O anima misera, quid dicis, quam caro sic fortiter gravat, dicente Salomone, Caro quae corrumpitur, aggravat animam; et iterum repetit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. IX, 15; I, 11)? Vae, vae miserae animae, quam caro persequitur. Caro nostra quotidie contra animam pugnat: et nos contra carnem pugnare quotidie debemus, sicut Apostolus praecipit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Omnem suggestionem malam caro concupiscit et demonstrat, caro concupiscit omne malum, caro hortatur maleficia, caro provocat iram, caro provocat homicidium, caro provocat adulterium et rixam, caro inserit ebrietatem, caro portat omnem concupiscentiam malam hujus saeculi, et omnia mala caro desiderat. O caro bestia crudelis, quid habes, quid gravas animam, quae nihil desiderasset nisi Deo servire, si tibi inimicae non se junxisset? Tu autem, caro misera, non solum te ipsam occidis, sed et animam occidis. Non sufficit tibi perditio tua, sed adhuc animam vis in infernum demergi. Vae tibi, anima, quae carnem accepisti contrariam, quae nec ipsa intrat, nec te permittit introire in regnum coelorum. O caro mala, quid quaeris, quid desideras? Non vis laborem sustinere, non vis inquieta conquiescere? Suffocas animam, ut versa vice tu sis domina, et illa ancilla. Rogo quare gravas animam, quae molesta non est tibi? Nec tu effugies poenam, dum ipsa patitur gehennam: nec enim sine te poterit judicari in die judicii. Quare non consentis spiritui et animae nostrae, sicut Evangelium te hortatur, dicens, Esto consentiens adversario tuo dum es cum ipso in via, hoc est, in hoc saeculo; ne forte tradat te judici, hoc est, Christo; judex tradat te ministris, hoc est, angelis malis; et ministri mittant te in carcerem, hoc est, in gehennam: non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26), id est, minimum peccatum.