|
Quid es tu, et quid nobis praestas, nisi detrimentum animae nostrae?
Qui te nutrit, ad malum faciendum te nutrit: quia non peccat anima,
nisi per carnem, sicut scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa
morietur (Ezech. XVIII, 4). Verbi gratia dicis, Anima
quomodo potest peccare, cum non videatur? quid potest timere , cum
ipsa non teneatur? Ipsa caro peccat, quae animam gravat: et anima a
carne superata consentit carni in peccatis. Caro enim praeceps est ad
libidinem, improba ad petulantiam, frequens ad luxuriam, inverecunda
ad fornicationem, crimen quotidie crimini superponens, peccatum
peccatis; non cessat pessimis deteriora conjungere: voluntate
crudelis, vana et insipiens, semper ad malum prona, ad bonum
excusabilis et pigerrima, velox ad mortem, ad vitam difficilis; cui
exosa sunt opera lucis, et tenebrarum amantissima: quia cadere
diligit, surgere negligit, amara est illi salus, et dulcis perditio:
de malo semper corruens in deterius, et de pejoribus in pessima
defluens; inquieta et impatiens, flammis gehennae animam circumdans,
injiciens se inter germina cupiditatis et avaritiae, vanitatis et
arrogantiae, irae et impatientiae, caeterarumque nequitiarum,
superflua, inhonesta se deprimit, abstrahens se a coelestibus, et
delectans in terrenis. Relinquit veritatem, festinat haurire
vanitatem et verba mendacii. Et quid plura? Sicut tinea lanam
devorat, et sicut ignis ligna, fenum et stipulam consumit: ita caro
rebellis et delicata animam consumit et concremat. Quid tu ad haec,
anima, quid tu ad haec respondes? Dicam, inquit, Redemptori meo,
antequam carne exuar, quid ad haec respondeam, et ad quod bonum,
corpus cum quo inhabito, incitare voluissem.
Non sit in me, obsecro, Domine, concupiscentia libidinis; sed amor
inhabitet pulcherrimae castitatis. Sim ad malum audiendum tarda, ad
verbum tuum festina, ad perficiendum accelerans . Sim in tuo timore
sollicita, in amore perfecta, in fide constans, in spe nullatenus
dubitans. Dilectione proximi ferveam, odii ardore non urar, nec
invidiae livore tabescam. Sanctum semper opus in me spira ut cogitem,
compelle ut faciam. Suade me ut diligam te, confirma me ut teneam
te, custodi me ne perdam te. Non ingrediatur nec requiescat in
domicilio meo, ubi tua debet esse mansio, pes superbiae nec gulae
concupiscentia, fornicatio nec avaritia, invidia nec ira, tristitia
nec vana gloria. Sed profundam humilitatem posco a te, qui dixisti,
Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum? et caeterea
(Isai. LXVI, 2). Da mihi profundam humilitatem, qua
curvetur altitudo carnis, superbia quae me suffocat. Da mensuratam
abstinentiam, qua superflua ventris refrenetur edacitas, quae me
perimit. Da castitatem cordis, quae me impollutam reddat: Da
munditiam spiritus, quia immunda carnis luxuria me demergit. Da velle
largifluas ad erogandum eleemosynas, quo tenax avaritia respuatur. Da
dilectionis amorem, quo zelus exstinguatur invidiae. Concede
tolerantiae patientiam, per quam ira crudelis bestia superata
deficiat. Tribue aeterni gaudii spem, quo tristitiae amaritudo
demulceatur. Fac intrinsecus mentem de bono opere gloriari in te, ut
vanae gloriae foras ex me non procedat jactantia. Dona etiam mihi in
omnibus tenere justitiam, magnanimitatem, temperantiam. Et fac mecum
simplicitatem esse prudentem: ut et beatam vitam sinceriter agam, et
malum prudenter refugiam; atque fraudulentam et deceptoriam astutiam
diaboli intelligere valeam, ne me per speciem boni fallat ; et
discernere rationabiliter valeam, et praevidere quid boni agam, vel
quid mali refugiam. Fac me post haec mitem, benevolam, pacificam,
mansuetam, modestam, sine simulatione esse, omnibus bonis concordem,
in vigiliis, in jejuniis, in orationibus constanter strenuam. Da
etiam in mansuetudine moderatum sermonem, adipisci silentium; ut
loquar quod condecet, taceam quod loqui non oportet: vel quidquid ex
virtutum fructibus conferre dignaberis. Da sine aliquo errore
immaculatam tibi servare fidem, et juxta fidem digna esse opera mea:
ut fidem rectam opere pravo non polluam; et te, quem bene credendo
confiteor, male vivendo non denegem; et te quem strenua fide sequor
actu, negligentiae operibus non offendam. Fac me in sancto
conversantem proposito, sequi justitiam, diligere misericordiam,
amare veritatem, refutare mendacium, falsum nihil meditari vel loqui;
te indesinenter timere, te amare, te diligere, tua praecepta
servare, pacem cum omnibus sine dolo retinere , discordes sine
simulatione ad concordiam provocare, charitatem cunctis insimulatam
offerre, nullum scandalizare, nulli me praeferre, sed omnibus
inferiorem judicare, reverentiam et honorem non propter timorem
potentum, sed ob Altissimum exhibere; senioribus obedientiam, et
charitatem aequalibus offerre ; gratiam opportunae dilectionis
junioribus ostendere , fraterna onera sive pericula aequanimiter
sustinere : cunctis simul prodesse, non obesse; nulli nocere, nulli
adversari, nullum calumniari, nulli offendiculum ponere, nullum
judicare, nulli detrahere, nulli injuriosam esse, nullius carpere
vitam, nullius explorare semitam; sed de me ipsa tantum esse
sollicitam: malum pro malo nequaquam rependere, injuriarum mearum nec
memorem esse ullatenus, nec vindicem; sed in omni bonitate superare
malitiam: maledicenti benedictionem parare, inimicum ut amicum
diligere, convicia et contumelias irascentium sustinere, non
rependere, injurias cito oblivisci, offensori meo ignoscere, ad
veniam concedendam semper paratam esse: aliena non concupiscere, nec
occasione qualibet auferre; mea vero non habentibus misericorditer
erogare: apud me propter te, qui redemisti me, retinere esurientem,
et deinde reficere, sitientem potare, hospitem colligere, nudum
operire, visitare languidum, requirere carceratum, consolari
tristem, afflicto et lugenti compati, non habenti praebere
necessaria, victum et vestitum dividere cum egeno: ampiecti
indigenam, fovere domesticum, amare peregrinum, redimere captivum,
suscipere advenam, tueri pupillum et orphanum, suffragari viduae,
subvenire oppresso, praestare auxilium desolato, disrumpere
colligationes impietatis: vel quaecumque praeceptorum tuorum documenta
declarant, diligenter credere et audire, ardenter investigare,
prudenter scire, festinanter exercere, desideranter implere, et coram
te humilem semper existere: ut surgam, non dejiciar; erigar, non
subruar; ascendam, non descendam quia caro, cum qua inhabito, semper
ducere me vult ad peccatum; mecum vult coronari, sed non mecum
decertare. Nullum pejorem patior hostem, quam corpus in quo
inhabito. Est enim quasi leo subversor in domo mea, undique me
pestifero morsu dilacerando consumens. Ideo longa trahens suspiria
clamitando dicam: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Gratia Dei. Per quem? Per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 24, 25). Haec velim, o Jesu
Salvator bone, Redemptor optime, haec velim quae huc usque nunc
supplicando deprecata sum: haec et haec deprecor, quia pretiosissimo
sanguine tuo redempta sum: ut propter carnis corruptionem non peream in
aeternum, non veniam in mortem secundam, neque in terram oblivionis.
Haec vox mea in auribus misericordiae tuae sonet, ut tuam, non carnis
faciam voluntatem, et omnis mens mea te meditetur, te delectetur, te
sequatur, te confiteatur, quia redimendo me in aeternum misericordia
tua est, et in tua misericordia revixi perdita peccatis adolescentiae
meae, et egi poenitentiam coram te: quia servasti mihi tempus
conversionis, quae considerans peccata mea compuncta sum, et te
inspirante egi poenitentiam coram te. Laeta jam inde tibi nunc et
semper innumeras gratias refero: quia ut invenirem te, tu prius
quaesisti me; ut redirem ad te, tu compulisti, ut verberarer tu sicut
pius pater respexisti; ut confiterer, tu es operatus; et ut me
recognoscens plangerem, tu dedisti mihi. Pone, Domine, lacrymas
meas in conspectu tuo (Psal. IV, 9), et perveniat ad te in
coelum deprecatio mea. Adesto, precor, et subveni, atque in manibus
tuis commendatam tibi me ipsam suscipe, liberans me de ore saevissimi
draconis, et de manu atrocissimi inferni. Cum acceperis me, et
auferes de medio umbrae mortis: imo deduces in semitam lucis, in
clarissimam regionem viventium. Colloca me in caulis tutissimis gregum
tuorum; quia tu es pastor bonus, qui requiris et reducis perdita,
tueris et salvas inventa, foves et sanas languentia. Et tu es
miseriors Dominus, qui sperantes in te non confundis, requirentes te
non derelinquis, revertentes ad te non respuis; sed exultando et
laudando suscipis, atque in aeterna beatitudine una cum sanctis et
electis tuis aeternaliter regnare concedis: quia est tibi cum aeterno
Patre et Spiritu sancto una deitas, gloria, virtus, imperium et
potestas in saecula saeculorum. Amen.
Editio Erasmi in superiore libro minus dissentit a Mss., neque hic
indicantur a nobis editiones aliae quam quae ex Lovaniensium
recognitione prodierunt.
|
|