|
Itaque non solum de salute tua, verum etiam de multorum profectu et
prosperitate meditare. Elige tibi consiliarios optimos, Deum
timentes, et veritatem amantes. Saepe etenim adulatores blanda facie
decipiunt animas audientium se, et perpetua morte interimunt. De
talibus enim dicit Psalmista: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui
hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal.
LII, 6). Et Apostolus dicit, Si hominibus placerem, Christi
servus non essem (Galat. I, 10). Unusquisque amicus ad
aedificationem, non ad destructionem, placeat proximo suo; quia non
omnis amicus consiliarius esse poterit, dicente Scriptura, Amici
tibi sint multi, consiliarius autem unus.
|
|