CAPUT VII. Amicitia vera. |
Licet enim me mutationis habitus longe tulisset a vobis corpore, sed nullatenus charitate: quia charitas quae deseri potest, nunquam vera fuit. Ideo intima amicitiarum charitate, quantum possumus, Domino Christo conjungamur: quia ipse ait, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Et iterum ad discipulos suos: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV, 14, 15). |