CAPUT VIII. Mandata Dei observare. Mala duo Deus odit in homine.

Et si praemia aeternae vitae volumus promereri, illius praecepta totis viribus satagamus custodire. Praecepta namque ejus nolentibus gravia sunt, volentibus levia; sicut ipse ait, Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30); et iterum, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Saeculi enim amicitia, aut lucro, aut beneficiis, aut diversis honoribus constat: Salvatoris autem amicitia in se et proximos diligendo consistit. Igitur quotiescumque bonis actibus mandata Christi facimus, toties Christi amici vocamur. Ille nos semper invitat ad amicitiam suam, et diabolus invidens quaerit nos mergere in infernum. Salvator nos amat, et proditor nos odit: ideo non praetermittamus Redemptorem, nec sequamur praedonem. Charior nobis sit qui libertati restituit, quam qui nos captivavit, et servituti subdidit. Semper ante oculos cordis pone, quod non amicorum turba, nec familiae multitudo, non auri argentique congestio, non gemmarum lapilli fulgentes, non vindemiarum ubertas, non densitas segetum, non jucunditas extensa pratorum possunt animae exeunti de corpore ullum afferre praesidium; sed plus lugent, qui ea plus diligunt. Ideo diligendus est verus amicus noster Dominus Jesus Christus, qui praesentem felicitatem, et aeternam nobis tribuet beatitudinem. Nam redemptor noster ideo dicitur, quia nos redemit a diaboli captivitate; et salvator, salvando nos a peccatis nostris; adjutor, adjuvando nos in opportunitatibus, in tribulatione; protector, protegendo nos ut inter inimicos nostros maneamus illaesi; susceptor, suscipiendo nos in aeterna tabernacula. Ideo charitatem et praecepta et amorem tanti amici nostri totis viribus adimpleamus, et nobilitatem imaginis illius in nobis servemus. Rememoremus semper, quam inclytus et valde gloriosus est imperator et amicus noster: ille a nobis non aliud quaerit munus nisi spirituale. Caveamus quantum possumus, ne aliquid inveniat, quod oculos ejus offendat. Et si forsitan, ut solet humanae fragilitatis conditio, aliquam negligentiae maculam malignus spiritus in nobis infigat, citius per confessionem et poenitentiam fontemque lacrymarum abluere eam omni studio festinemus: ne diu sine amici nostri maneamus amplexu, quia paratior est nos recipere, quam perdere; tantum si non tardamus de die in diem reverti ad illum. Haec enim duo mala omnipotens Deus odit in omnibus hominibus; id est, negligentiam revertendi, et desperationem salutis. Tantum haec absint a cogitationibus procul nostris, et ille tunc animis prope erit nostris. Ne, quaeso, de terrena felicitate gloriantes confidamus; sed gratias agamus ei, qui dum homines esse voluit rationales, non superbia, sed humilitate prosequi se rogavit. Quae, rogo, major esse nobis gloria poterit, vel sublimior honor, quam ejus imperatoris esse amicos, qui super omnes imperatores est? Et quanto ille sublimior est omnipotentiae in virtute, tanto nos majoris debemus esse diligentiae in justitia et sanctitate et humilitate et observatione mandatorum illius.