|
Dicit primum de praestantia sacrae ac Deo dicatae virginitatis, cui
fecunditatem conjugalem jam non posse ullam comparari demonstrat.
Duobus subinde occurrit contrariis erroribus; alteri culpantium
nuptias, alteri eas aequantium virginitati: illorum scilicet putantium
nuptias ex oblique et facile damnatas ab Apostolo dicente ad
Corinthios, Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi; ego autem
vobis parco; istorum vero, quia ad eosdem scribit, Existimo itaque
hoc bonum esse propter praesentem necessitatem; contendentium perpetuam
continentiam propter saeculi hujus vitam, non propter futuram
commendari. Postea Christi virgines humilitatem, qua tam excellens
conservatur earum munus, habere jubet, atque ad eam quam maxime
sectandam multa et gravi oratione adhortatur.
|
|