|
9. Virginitas amissa nulla carnis fecunditate compensatur. Nec
illarum ergo fecunditas carnis, quae hoc tempore nihil aliud in
conjugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa
virginitate compensari posse credenda est. Prioribus quippe temporibus
venturo secundum carnem Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et
prophetica gente necessarium fuit: nunc autem cum ex omni hominum
genere, atque omnibus gentibus ad populum Dei et civitatem regni
coelorum membra Christi colligi possint, sacram virginitatem qui
potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); et ea tantum quae se
non continet, nubat (I Cor. VII, 9). Quid enim si aliqua
mulier dives multam pecuniam huic bono operi impendat, ut emat ex
diversis gentibus servos quos faciat christianos; nonne uberius atque
numerosius quam uteri quantalibet feracitate Christi membra gignenda
curabit? Nec ideo tamen pecuniam suam comparare muneri sacrae
virginitatis audebit. At si propter faciendos qui nati fuerint
christianos, fecunditas carnis pro amissa virginitate merito
compensabitur, fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario
pretio virginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani multo plures
emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur.
|
|