CAPUT X.

Nec virginitati conferendum conjugium quia virgines parit. Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptae bonum suum, de quo in alio volumine quantum visum est disseruimus; et honorent amplius sicut rectissime consueverunt, in sacris virginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.

10. Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre conjugia, quod ex eis virgines procreantur: hoc enim non conjugii bonum est, sed naturae; quae sic divinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, sive ordinato et honesto, sive turpi et illicito, nulla femina nisi virgo nascatur, nulla tamen sacra virgo nascitur: ita fit ut virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec de conjugio.