|
11. Virgines ideo laudatae, quia Deo dicatae. Nec nos hoc in
virginibus praedicamus, quod virgines sunt; sed quod Deo dicatae pia
continentia virgines. Nam, quod non temere dixerim, felicior mihi
videtur nupta mulier quam virgo nuptura: habet enim jam illa quod ista
adhuc cupit, praesertim si nondum vel sponsa cujusquam sit. Illa uni
studet placere, cui data est: haec multis, incerta cui danda est;
hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum,
sed maritum quaerit in turba. Illa igitur virgo conjugatae merito
praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem
unius ex multitudine inquirit; nec se uni jam componit invento,
cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII,
34); sed speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV,
3) sic amavit, ut quia eum sicut Maria concipere carne non posset,
ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.
|
|