CAPUT XIV.

14. Virginitas non praecepto, sed consilio commendata ad promerendam singularem gloriam in vita futura. Praesens ergo est vitanda necessitas, sed tamen quae aliquid bonorum impedit futurorum: qua necessitate vita cogitur conjugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat vir uxori, vel uxor viro. Non quod ea separent a regno Dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, quia Domino praecipienti non obedire damnabile est: sed illud quod in ipso Dei regno amplius haberi posset si amplius cogitaretur quomodo placendum esset Deo, minus erit utique cum hoc ipsum minus conjugii necessitate cogitatur. Ideo, De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo. Praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae. Proinde quia uxorem ducere vel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto vetaretur; propterea praeceptum Domini de virginibus nullum est. Sed quoniam devitatis remissisve peccatis, adeunda est vita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria, non omnibus in aeternum victuris, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori voveatur, quod non sit criminis non vovisse, sed vovisse ac reddidisse sit laudis: Consilium, inquit, do, tanquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Neque enim invidere debeo fidele consilium, qui non meis meritis, sed Dei misericordia sum fidelis. Existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. Hoc, inquit, unde praeceptum Domini non habeo, sed consilium do, hoc est de virginibus, existimo bonum esse propter praesentem necessitatem. Novi enim quid praesentis temporis, cui conjugia serviunt, necessitas cogat, ut ea quae Dei sunt minus cogitentur, quam sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium, quamvis in aeterna vita ac salute manentium. Stella enim ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Bonum est ergo homini sic esse.