|
15. Consilium datur non nubendi, non praeceptum. Deinde adjungit
idem apostolus et dicit: Alligatus es uxori, ne quaesieris
solutionem; solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem. Horum duorum
quod prius posuit, ad praeceptum pertinet, contra quod non licet
facere. Non enim licet dimittere uxorem, nisi ex causa
fornicationis, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit (Matth.
XIX, 9). Illud autem quod addidit, Solutus es ab uxore, ne
quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti: licet
itaque facere, sed melius est non facere. Denique continuo subjecit:
Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non
peccat. Illud autem prius cum dixisset, Alligatus es uxori; ne
quaesieris solutionem; numquid addidit, Et si solveris, non
peccasti? Jam enim supra dixerat, His autem qui sunt in conjugio
praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod
si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: fieri
enim potest ut non sua culpa, sed mariti discedat. Deinde ait, Et
vir uxorem ne dimittat (I Cor. VII, 27, 28, 10,
11); quod nihilominus ex praecepto Domini posuit, nec ibi
addidit, Et si dimiserit, non peccat. Praeceptum est enim hoc, cui
non obedire peccatum est; non consilium, quo si uti nolueris, minus
boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. Propterea cum
dixisset, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem; quia non
praecipiebat ne malum fieret, sed consulebat ut melius fieret;
continuo subjunxit, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si
nupserit virgo, non peccat.
|
|