CAPUT XVI.

16. Tribulatio carnis in conjugio, quae sit. Addidit tamen, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco: hoc modo exhortans ad virginitatem continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non tanquam a re mala et illicita, sed tanquam ab onerosa ac molesta. Aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis non recusant. Sed pro habendo conjugio jam hoc tempore, quo non per carnis propaginem venturo Christo ipsius prolis propagatione servitur, istam tribulationem carnis, quam nupturis praedicit Apostolus, suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus, ne tentante satana in peccata damnabilia laberentur. Quod autem se dicit eis parcere, quos ait tribulationem carnis habituros, nihil mihi interim sanius occurrit, quam eum noluisse aperire et explicare verbis eamdem ipsam carnis tribulationem, quam praenuntiavit eis qui eligunt nuptias, in suspicionibus zeli conjugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et moeroribus orbitatis. Quotus enim quisque, cum se connubii vinculis alligaverit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? Quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, quibus parcendum existimavit Apostolus.