|
17. In eos qui ab Apostolo damnatas ibi nuptias putant.
Scripturae aliquod mendacium tribuere quam perniciosum. Tantum per
hoc quod breviter posui, cautum fieri lectorem oportuit adversus eos
qui in hoc quod scriptum est, Tribulationem autem carnis habebunt
hujusmodi, ego autem vobis parco, nuptiis calumniantur, quod eas ex
obliquo sententia ista damnaverit; velut ipsam damnationem noluerit
dicere, cum ait, Ego autem vobis parco: ut videlicet cum istis
parcit, animae suae non pepercerit, si mentiendo dixit, Et si
acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat.
Quod qui de sancta Scriptura credunt vel credi volunt, tanquam viam
sibi muniunt ad mentiendi licentiam, vel ad defensionem suae perversae
opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. Si
quid enim manifestum de divinis Libris prolatum fuerit, quo eorum
confutentur errores, hoc ad manum habent velut scutum, quo se adversus
veritatem quasi tuentes nudent a diabolo vulnerandos, ut dicant hoc
auctorem libri non verum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut
contemptores terreret; sicut occurrerit causa, qua eorum perversa
sententia defendatur: atque ita dum ea quae opinantur, defendere quam
corrigere malunt, Scripturae sanctae auctoritatem frangere conantur,
qua una omnes cervices superbae duraeque franguntur.
|
|