|
18. Virginitas sic praeferatur, ut non nuptiae damnentur. Unde
sectatores et sectatrices perpetuae continentiae et sacrae virginitatis
admoneo, ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum judicent
nuptias: neque fallaciter, sed plane veraciter ab Apostolo dictum
noverint, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius
facit. Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo,
non peccat. Et paulo post: Beatior autem erit, si sic permanserit,
secundum meam sententiam. Et ne humana sententia putaretur,
adjungit: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Haec dominica,
haec apostolica, haec vera, haec sana doctrina est, sic eligere dona
majora, ne minora damnentur. Melior est in Scriptura Dei veritas
Dei, quam in cujusquam mente aut carne virginitas hominis. Quod
eastum est sic ametur, ut quod verum est non negetur. Nam quid mali
non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam
linguam in eo ipso loco ubi virginitatem corporis commendabat, a
corruptione mendacii virginem non fuisse? Primitus ergo ac maxime,
qui bonum virginitatis eligunt, Scripturas sanctas firmissime teneant
nihil esse mentitas; ac per hoc etiam illud verum esse quod dictum
est, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo,
non peccat. Nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si
nuptiae non erunt malum. Imo vero hinc sibi potius majoris gloriae
palmam praeparatam esse confidat, quae non damnari, si nuberet,
timuit; sed honoratius coronari, quia non nuberet, concupivit . Qui
ergo sine conjugio permanere voluerint, non tanquam foveam peccati
nuptias fugiant: sed tanquam collem minoris boni transcendant, ut in
majoris continentiae monte requiescant. Ea quippe lege collis iste
inhabitatur, ut non cum voluerit quis emigret. Mulier enim alligata
est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. VII, 38-40).
Verumtamen ad continentiam vidualem ab ipso tanquam gradu
conscenditur: propter virginalem vero vel declinandus est non
consentiendo petitoribus, vel transiliendus praeveniendo petitores.
|
|