CAPUT PRIMUM.

1. Virgines conjugatos sanctos patres non contemnant. Librum de Bono Conjugali nuper edidimus, in quo etiam Christi virgines admonuimus atque monemus, ne propter excellentiam muneris amplioris quod divinitus acceperunt, contemnant in sui comparatione patres et matres populi Dei; hominesque illos quos tanquam olivam commendat Apostolus, ne superbiat insertus oleaster (Rom. XI, 17, 18), qui venturo Christo etiam filiorum propagatione serviebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur, quia jure divino continentia connubio, et nuptiis pia virginitas anteponitur. In illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam vita conjugalis prophetica fuit: unde non consuetudine humanorum votorum atque gaudiorum, sed valde profundo consilio Dei, in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. Hoc vero tempore quibus dictum est, Si se non continent, nubant (I Cor. VII, 9); non adhibenda est exhortatio, sed consolatio. Quibus autem dictum est, Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 12); exhortandi sunt ne terreantur, et terrendi ne extollantur. Non solum ergo praedicanda est virginitas, ut ametur; verum etiam monenda, ne infletur.