CAPUT XIX.

19. Errores duo contrarii de virginitate et conjugio. Ne quis autem putaret duorum operum boni atque melioris aequalia fore praemia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait Apostolus, Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, ita interpretati sunt, ut non propter regnum coelorum, sed propter saeculum praesens virginitatem utilem dicerent; tanquam in illa vita aeterna nihil caeteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent. In qua disputatione cum ad illud veniremus quod idem apostolus ait, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco; in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. Nam cum error uterque sit, vel aequare sanctae virginitati nuptias, vel damnare: nimis invicem fugiendo , duo isti errores adversa fronte confligunt, quia veritatis medium tenere noluerunt; quo et certa ratione, et sanctarum Scripturarum auctoritate, nec peccatum esse nuptias invenimus, nec eas bono vel virginalis continentiae, vel etiam vidualis aequamus.