|
Apostoli dictum, Ego autem vobis parco, perperam trahi ad nuptiarum
damnationem. Alii quippe appetendo virginitatem, nuptias tanquam
adulterium detestandas esse putaverunt: alii vero defendendo
connubium, excellentiam perpetuae continentiae nihil mereri amplius
quam conjugalem pudicitiam voluerunt; quasi vel Susannae bonum,
Mariae sit humiliatio; vel Mariae majus bonum, Susannae debeat esse
damnatio.
20. Absit ergo ut ita dixerit Apostolus nuptis sive nupturis, Ego
autem vobis parco; tanquam noluerit dicere quae poena conjugatis in
futuro saeculo debeatur. Absit ut a Daniele de temporali judicio
liberatam Paulus mittat in gehennam. Absit ut maritalis thorus ei
poena sit ante tribunal Christi, cui fidem servando elegit sub falsa
accusatione adulterii vel periclitari, vel mori. Quid egit vox illa,
Melius est mihi incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu
Dei (Dan. XIII, 23), si Deus eam fuerat, non quia
pudicitiam nuptialem servabat liberaturus, sed quia nupserat
damnaturus? Et nunc quoties castitas conjugalis adversus calumniatores
criminatoresque nuptiarum Scripturae sanctae veritate munitur; toties
a Spiritu sancto contra falsos testes Susanna defenditur, toties a
falso crimine liberatur, et multo majore negotio. Tunc enim uni
conjugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de
vero et manifesto connubio crimen intenditur. Tunc una mulier ex eo
quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo quod
Apostolus dicere noluit, accusantur. Damnationem quippe vestram,
inquiunt, tacuit, cum ait, Ego autem vobis parco. Quis hoc?
Nempe ille qui superius dixerat: Et si acceperis uxorem, non
peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Cur igitur in eo quod
modeste tacuit, conjugiorum suspicamini crimen; et in eo quod aperte
dixit, conjugiorum non agnoscitis defensionem? An eos damnat
tacitus, quos locutus absolvit? Nonne jam mitius accusatur Susanna,
non de conjugio, sed de ipso adulterio, quam doctrina apostolica de
mendacio? Quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum
apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari, quam certum
apertumque est sanctam Scripturam non posse mentiri?
|
|