|
21. Virginitatis laudem et meritum esse majus, cum nuptiae non
tanquam malae devitantur. Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad
sacram virginitatem, vel perpetuam continentiam, cujus praedicatio
isto sermone suscepta est? Cui respondeo primo, quod superius
commemoravi, ex hoc gloriam majoris illius boni esse majorem, quod
ejus adipiscendae causa bonum conjugale transcenditur, non peccatum
conjugii devitatur. Alioquin perpetuae continentiae non praecipue
laudari, sed tantum non vituperari sufficeret; si propterea
teneretur, quoniam nubere crimen esset. Deinde quia non humana
sententia, sed divinae Scripturae auctoritate ad tam excellens donum
homines exhortandi sunt, non mediocriter neque praetereunter agendum
est, ne cuiquam ipsa divina Scriptura in aliquo mentita videatur.
Dehortantur enim potius quam exhortantur virgines sacras, qui eas sic
permanere nuptiarum damnatione compellunt. Unde enim confidant verum
esse quod scriptum est, Et qui non dat nuptum, melius facit; si
falsum putant esse quod juxta superius nihilominus scriptum est, Et
qui dat virginem suam, bene facit? Si autem loquenti Scripturae de
nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem coelestis eloquii
veracissima auctoritate firmatae ad melius suum ferventi ac fidenti
alacritate transcurrent. Unde jam satis pro suscepto negotio diximus,
et quantum potuimus demonstravimus, nec illud quod ait Apostolus,
Existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, sic
esse accipiendum, tanquam in hoc saeculo meliores sint sacrae virgines
fidelibus conjugatis, in regno autem coelorum atque in futuro saeculo
pares sint: nec illud ubi ait de nubentibus, Tribulationem autem
carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco (I Cor. VII,
38, 26, 28), ita intelligendum, tanquam nuptiarum peccatum et
damnationem maluerit tacere quam dicere. Harum quippe duarum
sententiarum singulas, duo errores sibimet contrarii non eas
intelligendo tenuerunt. Illam enim de praesenti necessitate illi pro
se interpretantur, qui nubentes non nubentibus aequare contendunt:
hanc vero ubi dictum est, Ego autem vobis parco, illi qui nubentes
damnare praesumunt. Nos autem secundum Scripturarum sanctarum fidem
sanamque doctrinam, nec peccatum esse dicimus nuptias, et earum tamen
bonum non solum infra virginalem, verum etiam infra vidualem
continentiam constituimus; praesentemque necessitatem conjugatorum,
non quidem ad vitam aeternam, verumtamen ad excellentem gloriam et
honorem qui perpetuae continentiae reservatur, impedire eorum meritum
dicimus; neque hoc tempore nisi eis qui se non continent nuptias
expedire, tribulationemque carnis ex affectu carnali venientem, sine
quo nuptiae incontinentium esse non possunt, nec tacere voluisse
Apostolum vera praemonentem, nec plenius explicare hominum infirmitati
parcentem.
|
|