CAPUT XXII.

22. Virginitas non propter hanc vitam, sed propter futuram diligenda ostenditur ex Apostolo. Nunc jam Scripturarum divinarum evidentissimis testimoniis, quae pro nostrae memoriae modulo recordari valuerimus, clarius appareat non propter praesentem hujus saeculi vitam, sed propter futuram quae in regno coelorum promittitur, perpetuam continentiam diligendam . Quis autem hoc non advertat in eo quod paulo post idem apostolus ait: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino; qui autem matrimonio junctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo: quae innupta est , sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 32-34)? Non utique ait, Cogitat ea quae securitatis sunt in hoc saeculo, ut sine gravioribus molestiis tempus transigat; neque ad hoc divisam dicit innuptam et virginem ab ea quae nupta est, id est distinctam atque discretam, ut innupta in hac vita secura sit propter temporales molestias evitandas, quibus nupta non caret: sed, Cogitat, inquit, quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, et sollicita est quae sunt Domini , ut sit sancta et corpore et spiritu. Nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus est, ut conetur asserere, non propter regnum coelorum, sed propter praesens saeculum Domino placere nos velle, aut propter vitam istam, non propter aeternam esse sanctas et corpore et spiritu. Hoc credere, quid est aliud, nisi miserabiliorem esse omnibus hominibus? Sic enim Apostolus ait: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). An vero qui frangit panem suum esurienti, si tantum propter hanc vitam facit, stultus est; et ille erit prudens, qui castigat corpus suum usque ad continentiam, qua nec conjugio misceatur, si ei nihil proderit in regno coelorum?