|
23. Idipsum probatur ex verbis Domini. Postremo ipsum Dominum
audiamus evidentissimam hanc sententiam proferentem. Nam cum de
conjugibus non separandis nisi causa fornicationis divine ac
terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: Si talis est causa
cum uxore, non expedit nubere. Quibus ille: Non omnes, inquit,
capiunt verbum hoc. Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem
alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui se ipsos
castraverunt propter regnum coelorum: qui potest capere, capiat
(Matth. XIX, 10-12). Quid veracius, quid lucidius dici
potuit? Christus dicit, Veritas dicit, Virtus et Sapientia Dei
dicit, eos qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint,
castrare se ipsos propter regnum coelorum; et contra humana vanitas
impia temeritate contendit, eos qui hoc faciunt, praesentem tantummodo
necessitatem molestiarum conjugalium devitare, in regno autem coelorum
amplius quidquam caeteris non habere?
|
|