|
24. Item ex verbis Isaiae. Ecclesia regnum coelorum cur
appellata. De quibus autem spadonibus loquitur Deus per Isaiam
prophetam, quibus se dicit daturum in domo sua et in muro suo locum
nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum, nisi de his
qui se ipsos castrant propter regnum coelorum? Nam illis quibus ipsum
virile membrum debilitatur, ut generare non possint, sicut sunt
eunuchi divitum et regum, sufficit utique cum christiani fiunt, et
Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt, ut conjuges si
potuissent haberent, caeteris in domo Dei conjugatis fidelibus
adaequari, qui prolem licite pudiceque susceptam in Dei timore
nutriunt, docentes filios suos ut ponant in Deo spem suam; non autem
accipere meliorem locum quam est filiorum atque filiarum. Neque enim
uxores animi virtute, sed carnis necessitate non ducunt. Contendat
sane qui voluerit de his Prophetam spadonibus hoc praenuntiasse, qui
corpore abscisi sunt: iste quoque error causae quam suscepimus
suffragatur. Neque enim spadones istos eis qui in domo ejus nullum
habent locum praetulit Deus, sed eis utique qui in filiis generandis
conjugalis vitae meritum servant. Nam cum dicit, Dabo eis locum
multo meliorem; ostendit et conjugatis dari, sed multo inferiorem.
Ut ergo concedamus in domo Dei praedictos futuros eunuchos secundum
carnem, qui in populo Israel non fuerunt; quia et ipsos videmus cum
Judaei non fiant, tamen fieri christianos; nec de illis dixisse
Prophetam, qui proposito continentiae conjugia non quaerentes, se
ipsos castrant propter regnum coelorum: itane tanta dementia quisquam
est contrarius veritati, ut in carne factos eunuchos meliorem quam
conjugatos locum in domo Dei habere credat, et pio proposito
continentes, corpus usque ad contemptas nuptias castigantes, se ipsos
non in corpore, sed in ipsa concupiscentiae radice castrantes,
coelestem et angelicam vitam in terrena mortalitate meditantes,
conjugatorum meritis pares esse contendat; et Christo laudanti eos qui
se ipsos castraverunt, non propter hoc saeculum, sed propter regnum
coelorum, christianus contradicat, affirmans hoc vitae praesenti esse
utile, non futurae? Quid aliud istis restat, nisi ut ipsum regnum
coelorum ad hanc temporalem vitam, in qua nunc sumus, asserant
pertinere? Cur enim non et in hanc insaniam progrediatur caeca
praesumptio? Et quid hac assertione furiosius? Nam etsi regnum
coelorum aliquando Ecclesia etiam quae hoc tempore est, appellatur;
ad hoc utique sic appellatur, quia futurae vitae sempiternaeque
colligitur. Quamvis ergo promissionem habeat vitae praesentis et
futurae (I Tim. IV, 8); in omnibus tamen bonis operibus suis
non respicit quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim
videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II
Cor. IV, 18).
|
|