CAPUT XXV.

25. Isaiam loqui de aeterno praemio spadonibus promisso. Nec sane Spiritus sanctus tacuit quod contra istos impudentissime ac dementissime pervicaces apertum atque inconcussum valeret, eorumque belluinum impetum ab ovili suo inexpugnabili munitione repelleret. Cum enim dixisset de spadonibus, Dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum; ne quis nimium carnalis existimaret aliquid in his verbis temporale sperandum, continuo subjecit, Nomen aeternum dabo eis, nec unquam deerit (Isai. LVI, 4, 5): tanquam diceret, Quid tergiversaris impia caecitas? quid tergiversaris? Quid serenitati veritatis nebulas tuae perversitatis offundis? quid in tanta Scripturarum luce tenebras unde insidieris inquiris? Quid temporalem tantummodo utilitatem promittis continentibus sanctis? Nomen aeternum dabo eis. Quid ab omni concubitu immunes, et eo quoque ipso quo hinc sese abstinent, ea quae sunt Domini cogitantes, quomodo placeant Domino, ad terrenam commoditatem referre conaris? Nomen aeternum dabo eis. Quid regnum coelorum, propter quod se ipsos castraverunt sancti spadones, in hac tantum vita intelligendum esse contendis? Nomen aeternum dabo eis. Et si forte hic ipsum aeternum pro diuturno conaris accipere, addo, accumulo, inculco, Nec unquam deerit. Quid quaeris amplius? quid dicis amplius? Aeternum hoc nomen, quidquid illud est, spadonibus Dei, quod utique gloriam quamdam propriam excellentemque significat, non erit commune cum multis, quamvis in eodem regno et in eadem domo constitutis. Nam ideo fortassis et nomen dictum est, quod eos quibus datur, distinguit a caeteris.