CAPUT XXVI.

26. Objectio de denario omnibus reddendo, contra diversitatem praemiorum. Quid sibi ergo vult, inquiunt, ille denarius, qui opere vineae terminato aequaliter omnibus redditur; sive iis qui ex prima hora, sive iis qui una hora operati sunt (Matth. XX, 9)? Quid utique, nisi aliquid significat, quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita aeterna, ipsum regnum coelorum, ubi erunt omnes quos Deus praedestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit? Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: hic est ille denarius, merces omnium. Stella tamen ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum: haec sunt merita diversa sanctorum. Si enim coelum significaretur illo denario, nonne in coelo esse omnibus est commune sideribus? Et tamen alia est gloria solis, alia gloria lunae, alia stellarum (I Cor. XV, 53, 41, 42). Si denarius ille pro sanitate corporis poneretur, nonne cum recte valemus, omnibus membris communis est sanitas, et ipsa si usque ad mortem permaneat, pariter et aequaliter omnibus inest? Et tamen posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit (Id. XII, 18), ut nec totum sit oculus, nec totum auditus, nec totum odoratus; et quidquid est aliud, habet suam proprietatem, quamvis aequaliter habeat cum omnibus sanitatem. Ita quia ipsa vita aeterna pariter erit omnibus sanctis, aequalis denarius omnibus attributus est; quia vero in ipsa vita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV, 2): ac per hoc in denario quidem non impari, non vivit alius alio prolixius; in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius.