CAPUT XXVII.

27. Virginum gloria futura major et propria quaedam in coelis gaudia. Sequi Agnum quocumque ierit proprium est virginum. Pergite itaque, sancti Dei, pueri ac puellae, mares ac feminae, caelibes et innuptae ; pergite perseveranter in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris . Non utique tale quale cantat universa terra, cui dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, universa terra (Psal. XCV, 1); sed tale quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam prae caeteris dilectus ab Agno qui discumbere super pectus ejus solitus erat, et bibebat et eructuabat mirabilia super coelestia Verbum Dei. Ipse vos vidit duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde: et quia sequimini Agnum quocumque ierit, scripsit ille de vobis (Apoc. XIV, 2-4). Quo ire putamus hunc Agnum, quo nemo eum sequi vel audeat vel valeat nisi vos? Quo putamus eum ire? in quos saltus et prata? Ubi credo sunt gramina gaudia ; non gaudia saeculi hujus vana, et insaniae mendaces, nec gaudia qualia in ipso regno Dei caeteris non virginibus erunt, sed a caeterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudium virginum Christi, de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum. Gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem non virginum, quamvis Christi. Nam sunt aliis alia, sed nullis talia. Ite in haec, sequimini Agnum, quia et agni caro utique virgo. Hoc enim in se retinuit auctus, quod matri non abstulit conceptus et natus. Merito eum sequimini virginitate cordis et carnis, quocumque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari? Quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur: non in quantum ille Filius Dei est unus, per quem facta sunt omnia; sed in quantum filius hominis, quae oportebat, in se praebuit imitanda: et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur; virginitas autem carnis non omnibus; non enim habent quid faciant ut virgines sint, in quibus jam factum est ut virgines non sint.