|
29. Quo eum sequuntur solae virgines. Invidentia in coelis propter
praemiorum differentiam nulla. Sed ecce ille Agnus graditur itinere
virginali; quomodo post eum ibunt qui hoc amiserunt quod nullo modo
recipiunt? Vos ergo, vos ite post eum, virgines ejus; vos et illuc
ite post eum, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum: ad
quodlibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur, hortari
possumus conjugatos, praeter hoc quod irreparabiliter amiserunt. Vos
itaque sequimini eum tenendo perseveranter quod vovistis ardenter.
Facite cum potestis, ne virginitatis bonum a vobis pereat, cui facere
nihil potestis ut redeat. Videbit vos caetera multitudo fidelium,
quae Agnum ad hoc sequi non potest: videbit, nec invidebit; et
collaetando vobis, quod in se non habet, habebit in vobis. Nam et
illud canticum novum proprium vestrum dicere non poterit; audire autem
poterit, et delectari vestro tam excellenti bono. Sed vos qui et
dicetis et audietis, quia et hoc quod dicetis a vobis audietis,
felicius exsultabitis, jucundiusque regnabitis. De majore tamen
vestro gaudio nullus moeror erit quibus hoc deerit. Agnus ille
quippe, quem vos quocumque ierit sequimini, nec eos deseret qui eum
quo vos non valent sequi. Omnipotentem Agnum loquimur. Et vobis
praeibit, et ab eis non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus (I
Cor. XV, 28). Et qui minus habebunt, a vobis non
abhorrebunt. Ubi enim nulla est invidentia, concors est differentia.
Praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete, qui vovetis et
redditis Domino Deo vestro vota (Psal. LXXV, 12) perpetuae
continentiae, non propter praesens saeculum, sed propter regnum
coelorum.
|
|