|
30. Hortatur ad virginitatem ut ad opus supererogationis, non
praecepti. Vos etiam qui hoc nondum vovistis, qui potestis capere,
capite (Matth. XIX, 12); perseveranter currite, ut
comprehendatis (I Cor. IX, 24). Tollite hostias quisque
suas, et introite in atria Domini (Psal. XCV, 8), non ex
necessitate, potestatem habentes vestrae voluntatis. Neque enim
sicut, Non moechaberis, Non occides (Exod. XX, 13, 14),
ita dici potest, Non nubes. Illa exiguntur, ista offeruntur. Si
fiant ista, laudantur: nisi fiant illa, damnantur. In illis
Dominus debitum imperat vobis: in his autem si quid amplius
supererogaveritis, in redeundo reddet vobis (Luc. X, 35).
Cogitate, quidquid illud est, in muro ejus locum nominatum meliorem
multo quam filiorum atque filiarum. Cogitate illic nomen aeternum
(Isai. LVI, 5). Quis explicat quale nomen erit? Quidquid
tamen erit, aeternum erit. Hoc credendo et sperando et amando,
potuistis conjugia non devitare prohibita, sed transvolare concessa.
|
|