|
31. Humilitas maxime virginibus commendanda. Humilitatis mensura
cuique data. Superbia mater invidentiae. Unde hujus muneris
magnitudo, ad quod capessendum pro nostris viribus hortati sumus,
quanto est excellentius atque divinius tanto magis admonet
sollicitudinem nostram, non solum de gloriosissima castitate, verum
etiam de tutissima humilitate aliquid loqui. Cum ergo perpetuae
continentiae professores se conjugatis comparantes, secundum
Scripturas compererint eos infra esse, et opere et mercede, et voto
et praemio; statim veniat in mentem quod scriptum est: Quanto magnus
es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam
(Eccli. III, 20). Mensura humilitatis cuique ex mensura
ipsius magnitudinis data est: cui est periculosa superbia, quae
amplius amplioribus insidiatur. Hanc sequitur invidentia, tanquam
filia pedissequa: eam quippe superbia continuo parit, nec unquam est
sine tali prole atque comite. Quibus duobus malis, hoc est superbia
et invidentia, diabolus est . Itaque contra superbiam matrem
invidentiae maxime militat universa disciplina christiana. Haec enim
docet humilitatem, qua et acquirat et custodiat charitatem: de qua cum
dictum esset, Charitas non aemulatur; velut si causam quaereremus,
unde fiat ut non aemuletur, continuo subdidit, Non inflatur (I
Cor. XIII, 4): tanquam diceret, Ideo non habet invidentiam,
quia nec superbiam. Doctor itaque humilitatis Christus primo
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum
factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 7,
8). Ipsa vero doctrina ejus, quam attente insinuet humilitatem
atque huic praecipiendae vehementer insistat, quis explicare facile
possit, atque in hanc rem demonstrandam testimonia cuncta congerere?
Hoc facere conetur vel faciat, quisquis seorsum de humilitate voluerit
scribere: hujus autem operis aliud propositum est, quod de tam magna
re susceptum est, ut ei maxime sit cavenda superbia.
|
|