CAPUT XXXII.

32. De humilitate praecepta Domini et exempla. Proinde pauca testimonia, quae Dominus in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi fortasse sufficiant. Sermo ejus, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde coepit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3): quos sine ulla controversia humiles intelligimus. Fidem Centurionis illius ideo praecipue laudavit, nec se invenisse in Israel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret, Non sum dignus ut sub tectum meum intres (Id. VIII, 5-10). Unde nec Matthaeus ob aliud eum dixit accessisse ad Jesum, cum apertissime Lucas insinuet quod non ad eum ipse venerit, sed amicos suos miserit (Luc. VII, 6, 7), nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit, quam illi quos misit. Unde et illud propheticum est, Excelsus est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6): utique tanquam non accedentia. Hinc et illi mulieri Chananaeae dicit, O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis: quam superius canem appellaverat, nec ei panem filiorum projiciendum esse responderat. Quod illa humiliter accipiens dixerat, Ita, Domine; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Ac sic quod assiduo clamore non impetrabat, humili confessione promeruit (Matth. XV, 22-28). Hinc et illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisaeus, et alter publicanus, propter eos qui sibi justi videntur, et spernunt caeteros, et enumerationi meritorum praefertur confessio peccatorum. Et utique Deo gratias agebat pharisaeus ex his in quibus sibi multum placebat: Gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, nec oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Sequitur autem divina sententia: Amen dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus magis quam ille pharisaeus. Deinde causa ostenditur, cur hoc justum sit: Quoniam is qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Fieri ergo potest ut quisque et mala vera devitet, et vera bona in se consideret, et de his Patri luminum gratias agat, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17); et tamen elationis vitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in oratione confitentibus, vel sola cogitatione quae coram Deo est, superbus insultet, quibus non exprobatio cum inflatione, sed miseratio sine desperatione debetur. Quid illud quod quaerentibus inter se discipulis quisnam eorum major esset, puerum parvulum constituit ante oculos eorum, dicens: Nisi fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 1-3)? nonne humilitatem maxime commendavit, et in ea meritum magnitudinis posuit? Vel cum filiis Zebedaei latera ejus in sedium sublimitate concupiscentibus, ita respondit, ut passionis ejus calicem bibendum potius cogitarent (Id. XX, 21, 22), in quo se humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8), quam superbo appetitu praeferri caeteris postularent; quid ostendit, nisi eis se futurum altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis antea sequerentur? Jam vero quod exiturus ad passionem lavit pedes discipulis, monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis atque conservis, quod eis fecisset Magister et Dominus (Joan. XIII, 1-17); quantum commendavit humilitatem? Cui commendandae etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum cum magno desiderio contuebantur; hoc utique praecipue memoria retenturi, quod Magister imitandus ultimum demonstrasset. At ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et aliis ante diebus, quibus cum eis fuerat conversatus: quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non sic acciperetur.