CAPUT XXXIII.

33. Humilitas Christianis, sed maxime virginibus custodienda. Cum ergo Christianis omnibus custodienda sit humilitas, quandoquidem a Christo Christiani appellantur, cujus Evangelium nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem humilitatis inveniat; tum maxime virtutis hujus sectatores et conservatores eos esse convenit, qui magno aliquo bono caeteris eminent, ut magnopere curent illud quod primitus posui: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Proinde quia perpetua continentia, maximeque virginitas, magnum bonum est in sanctis Dei, vigilantissime cavendum est ne superbia corrumpatur.

34. Curiosas et verbosas malas innuptas Paulus apostolus notat, et hoc vitium venire dicit ex otio. Simul autem, inquit, et otiosae discunt circumire domos ; non solum autem otiosae, verum etiam curiosae et verbosae, loquentes quae non oportet. De his superius dixerat, Juniores autem viduas evita. Cum enim in deliciis egerint, in Christo nubere volunt; habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt: id est, in eo quod primo voverant, non steterunt.