|
Innuptas viventes contra propositum non spectat praesens adhortatio ad
humilitatem. Nec tamen ait, nubunt; sed, nubere volunt. Multas
enim earum revocat a nubendo, non amor praeclari propositi, sed aperti
dedecoris timor, veniens et ipse de superbia, qua formidatur magis
hominibus displicere, quam Deo. Hae igitur quae nubere volunt, et
ideo non nubunt quia impune non possunt, quae melius nuberent quam
urerentur, id est, quam occulta flamma concupiscentiae in ipsa
conscientia vastarentur, quas poenitet professionis, et piget
confessionis; nisi correctum cor dirigant, et Dei timore rursus
libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt, sive in deliciis
agant; unde dicit Apostolus, Quae autem in deliciis agit, vivens
mortua est (I Tim. V, 13, 11, 12, 6); sive in
laboribus atque jejuniis, nulla cordis correctione superfluis, et
magis ostentationi quam emendationi servientibus. Non ego talibus
magnam curam humilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur,
et conscientiae vulnere cruentatur. Nec ebriosis, aut avaris, aut
alio quolibet damnabilis morbi genere jacentibus, cum habeant
corporalis continentiae professionem, moribusque perversis a suo nomine
dissonent, hanc magnam sollicitudinem piae humilitatis impono: nisi
forte in his malis etiam ostentare se audebunt, quibus non sufficit
quod eorum supplicia differuntur. Nec de his ago in quibus est quidam
placendi appetitus, aut elegantiore vestitu quam tantae professionis
necessitas postulat, aut capitis ligamento notabili, sive praetumidis
umbonibus capillorum, sive tegminibus ita teneris , ut retiola subter
posita appareant: his nondum de humilitate, sed de ipsa castitate vel
integritate pudicitiae danda praecepta sunt. Da mihi profitentem
perpetuam continentiam, atque his et hujusmodi omnibus carentem vitiis
et maculis morum; huic superbiam timeo, huic tam magno bono ex
elationis tumore formido. Quo magis inest unde sibi placeat, eo magis
vereor ne sibi placendo illi displiceat, qui superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).
|
|