|
35. Humilitatem Christus a se disci jubet. Certe praecipuum
magisterium et virginalis integritatis exemplum in ipso Christo
contuendum est. Quid ergo amplius continentibus de humilitate
praecipiam, quam quod ille qui omnibus dicit, Discite a me quoniam
mitis sum et humilis corde? cum magnitudinem suam supra commemorasset;
et idipsum volens ostendere , quantus propter nos quantillus effectus
est: Confiteor, inquit, tibi, Pater , Domine coeli et terrae,
quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia
mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo cognoscit Filium, nisi
Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit
Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati
estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite
a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 25-29).
Ille, ille cui omnia tradidit Pater, et quem nemo agnoscit nisi
Pater, et qui Patrem solus agnoscit, et cui voluerit revelare, non
dicit, Discite a me mundum fabricare, aut mortuos suscitare; sed,
quia mitis sum et humilis corde. O doctrinam salutarem! o Magistrum
Dominumque mortalium, quibus mors poculo superbiae propinata atque
transfusa est! Noluit docere quod ipse non esset, noluit jubere quod
ipse non faceret. Video te, bone Jesu, oculis fidei, quos
aperuisti mihi tanquam in concione generis humani clamantem ac
dicentem, Venite ad me, et discite a me. Quid, obsecro te, per
quem facta sunt omnia, Fili Dei, et idem qui factus es inter omnia,
Fili hominis; quid ut discamus a te, venimus ad te? Quoniam mitis
sum, inquit, et humilis corde. Huccine redacti sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi in te (Coloss. II, 3), ut
hoc pro magno discamus a te, quoniam mitis es et humilis corde? Itane
magnum est esse parvum, ut nisi a te qui tam magnus es fieret, disci
omnino non posset? Ita plane. Non enim aliter invenitur requies
animae, nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando
tibi sana non erat.
|
|