CAPUT XXXVI.

36. Humilitatis doctrina facile audita a peccatoribus. Virginibus multo magis audienda. Audiant te, et veniant ad te, et mites atque humiles esse discant a te, qui misericordiam et veritatem tuam requirunt, tibi vivendo, tibi, non sibi. Audiat hoc laborans et oneratus, qui sarcina premitur, ut oculos ad coelum levare non audeat, percutiens pectus ille peccator et propinquans de longinquo (Luc. XVIII, 13). Audiat Centurio, non dignus cujus tectum subires (Matth. VIII, 8). Audiat Zachaeus major publicanorum, quadrupla restituens lucra damnabilium peccatorum (Luc. XIX, 2, 8). Audiat mulier in civitate peccatrix, tanto lacrymosior pedibus tuis, quanto fuerat alienior a vestigiis tuis (Luc. VII, 37, 38). Audiant meretrices et publicani, qui Scribas et Pharisaeos praecedunt in regnum coelorum (Matth. XXI, 31). Audiat omne genus aegrorum, cum quibus tibi pro crimine sunt objecta convivia, videlicet quasi a sanis qui medicum non quaerebant, cum tu non venires vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Id. IX, 11-13). Hi omnes cum convertuntur ad te, facile mitescunt et humiliantur coram te, memores iniquissimae vitae suae, et indulgentissimae misericordiae tuae; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20).

37. Sed respice agmina virginum, puerorum puellarumque sanctarum: in Ecclesia tua eruditum est hoc genus; illic tibi a maternis uberibus pullulavit, in nomen tuum ad loquendum linguam solvit, nomen tuum velut lac infantiae suae suxit infusum. Non potest quisquam ex hoc numero dicere, Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13): imo etiam quod non jussisti, sed tantummodo volentibus arripiendum proposuisti, dicens, Qui potest capere, capiat, arripuerunt, voverunt; et propter regnum coelorum se ipsos, non quia minatus es, sed quia hortatus es, castraverunt (Matth. XIX, 12).