CAPUT XXXVII.

Humilitatis exemplum in ipso Domino propositum virginibus. His inclama, hi te audiant, quoniam mitis es et humilis corde. Hi quanto magni sunt, tanto humilient se in omnibus, ut coram te inveniant gratiam. Justi sunt: sed numquid sicut tu justificans impium ? Casti sunt: sed eos in peccatis matres eorum in uteris aluerunt (Psal. L, 7). Sancti sunt: sed tu etiam sanctus sanctorum. Virgines sunt: sed nati etiam ex virginibus non sunt. Et spiritu et carne integri sunt: sed Verbum caro factum non sunt. Et tamen discant, non ab eis quibus peccata dimittis, sed a te ipso Agno Dei, qui tollis peccata mundi (Joan. I, 14, 29), quoniam mitis es et humilis corde.

38. Non ego te, anima pie pudica, quae appetitum carnalem nec usque ad concessum conjugium relaxasti, quae decessurum corpus nec successori propagando indulsisti, quae fluitantia membra terrena in coeli consuetudinem suspendisti: non ego te, ut discas humilitatem, ad publicanos et peccatores mitto, qui tamen in regnum coelorum praecedunt superbos; non te ad hos mitto; indigni sunt enim qui ab immunditiae voragine liberati sunt, ut ad eos imitandos mittatur illibata virginitas: ad Regem coeli te mitto, ad eum per quem creati sunt homines, et qui creatus est inter homines propter homines; ad speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), et contemptum a filiis hominum pro filiis hominum, ad eum qui dominans Angelis immortalibus, non dedignatus est servire mortalibus. Eum certe humilem non iniquitas, sed charitas fecit; charitas quae non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4, 5): quia et Christus non sibi placuit; sed, sicut scriptum de illo est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Rom. XV, 3). Vade, veni ad illum, et disce quoniam mitis est et humilis corde. Non ibis ad eum qui oculos ad coelum levare non audebat onere iniquitatis; sed ad eum qui de coelo descendit pondere charitatis (Joan. VI, 38). Non ibis ad eam quae Domini sui pedes lacrymis rigavit, quaerens indulgentiam gravium peccatorum; sed ibis ad eum qui cum daret indulgentiam omnium peccatorum, lavit pedes suorum servorum (Id. XIII, 5). Novi dignitatem virginitatis tuae: non tibi propono imitandum publicanum humiliter accusantem delicta sua; sed timeo tibi pharisaeum superbe jactantem merita sua (Luc. XVIII, 10-14). Non dico, Esto qualis illa de qua dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum; sed metuo ne cum tibi modicum dimitti putas, modicum diligas (Id. VII, 38, 47).