CAPUT XXXVIII.

39. Timor ipsis virginibus necessarius, non timor saecularis aut servilis, sed timor Dei castus. Metuo, inquam, tibi vehementer, ne cum te Agnum quocumque ierit secuturam esse gloriaris, eum prae tumore superbiae sequi per angusta non possis. Bonum est tibi, o anima virginalis, ut sic quomodo virgo es, sic omnino servans in corde quod renata es, servans in carne quod nata es, concipias tamen a timore Domini et parturias spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Timor quidem non est in charitate, sed perfecta, sicut scriptum est, charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18): sed timorem hominum, non Dei; timorem temporalium malorum, non divini in fine judicii. Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Ama Dei bonitatem, time severitatem: utrumque te superbam esse non sinit. Amando enim times, ne amatum et amantem graviter offendas. Nam quae gravior offensio, quam ut superbia illi displiceas, qui propter te superbis displicuit? Et ubi magis esse debet timor ille castus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), quam in te, quae non cogitas quae sunt mundi, quomodo placeas conjugi; sed quae sunt Domini, quomodo placeas Domino (I Cor. VII, 32)? Ille alius timor non est in charitate: iste autem castus non recedit a charitate. Si non amas, time ne pereas: si amas, time ne displiceas. Illum timorem charitas foras mittit: cum isto intro currit. Dicit apostolus etiam Paulus: Non enim accepimus spiritum servitutis iterum in timorem ; sed accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Illum eum timorem credo dicere, qui datus erat in Vetere Testamento, ne amitterentur temporalia bona, quae Deus promiserat nondum sub gratia filiis, sed sub Lege adhuc servis. Est etiam timor ignis aeterni, propter quem devitandum Deo servire, nondum est utique perfectae charitatis. Aliud est enim desiderium praemii, aliud formido supplicii. Aliae voces sunt, Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? et aliae voces sunt, Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus : et, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 4, 9); et, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Illas voces habuerit , qui oculos non audebat levare in coelum; et quae rigabat lacrymis pedes ad impetrandam veniam gravium peccatorum: has autem tu habeto, quae sollicita es ea quae sunt Domini, ut sis sancta et corpore et spiritu. Illis vocibus comitatur timor qui tormentum habet, quem perfecta charitas foras mittit: his autem vocibus comitatur timor Domini castus permanens in saeculum saeculi. Et utrique generi dicendum est, Noli altum sapere, sed time; ut homo nec de peccatorum suorum defensione, nec de justitiae praesumptione se extollat. Nam et ipse Paulus, qui dicit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem: tamen timore comite charitatis ait, Cum timore et tremore multo fui ad vos (I Cor. II, 3); et ea sententia quam commemoravi, ne adversus fractos oleae ramos insertus superbiret oleaster, ipse usus est, dicens, Noli altum sapere, sed time: ipse omnia membra Christi generaliter admonens, ait, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13); ne ad Vetus Testamentum videatur pertinere quod scriptum est, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11).