CAPUT III.

3. Cognatio spiritualis cum Christo propinquitati ejus carnali praeponenda. Scriptum est in Evangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis ejus, cum illi nuntiati fuissent, et foris exspectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Et extendens manum super discipulos suos, ait: Hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est (Matth. XII, 46-50). Quid aliud nos docens, nisi carnali cognationi genus nostrum spirituale praeponere; nec inde beatos esse homines, si justis et sanctis carnis propinquitate junguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus obediendo atque imitando cohaerescunt? Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi. Nam et dicenti cuidam, Beatus venter qui te portavit; ipse respondit, Imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. XI, 27, 28). Denique fratribus ejus, id est secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset.