|
40. Spiritus sancti locus cor humiliatum. Justis ex cadendi
periculo ratio sese humiliandi. Et quae magis membra corporis sancti,
quod est Ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat Spiritus
sanctus, quam virginalem profitentia sanctitatem? Quomodo autem
requiescit ubi non invenit locum suum? quid aliud quam cor humiliatum
quod impleat, non unde resiliat; quod erigat, non quod deprimat? cum
apertissime dictum sit, Super quem requiescet Spiritus meus? Super
humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2).
Jam juste vivis, jam pie vivis, pudice, sancte, virginali castitate
vivis: adhuc tamen hic vivis, et non humiliaris audiendo, Numquid
non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1)? Non te
a praefidenti elatione reverberat, Vae mundo ab scandalis (Matth.
XVIII, 7)? Non contremiscis, ne deputeris in multis quorum
refrigescit charitas, quoniam abundat iniquitas (Id. XXIV,
12)? Non percutis pectus cum audis, Quapropter, qui se putat
stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12)? Inter haec divina
monita et humana pericula, itane adhuc virginibus sanctis humilitatem
persuadere laboramus?
|
|