|
41. Justis miscentur casuri, ut ex horum casu timor augeatur.
Justus non putet modicum sibi dimissum, ut modicum diligat. Dimissum
deputet quidquid mali a se non est commissum. An vero propter aliud
credendum est, permittere Deum ut misceantur numero professionis
vestrae multi et multae casuri et casurae, nisi ut his cadentibus timor
vester augeatur, quo superbia comprimatur; quam sic odit Deus, ut
contra hanc unam se tantum humiliaret Altissimus? Nisi forte revera
ideo minus timebis, magisque inflaberis, ut modicum diligas eum qui te
tantum dilexit, ut traderet semetipsum pro te (Galat. II,
20), quia modicum tibi dimisit, viventi videlicet a pueritia
religiose, pudice, pia castitate , illibata virginitate. Quasi vero
non tu multo ardentius diligere debeas eum, qui flagitiosis ad se
conversis quaecumque dimisit, in ea te cadere non permisit? Aut vero
ille pharisaeus, qui propterea modicum diligebat, quia modicum sibi
dimitti existimabat (Luc. VII, 36-47), ob aliud hoc errore
caecabatur, nisi quia ignorans Dei justitiam, et suam quaerens
constituere, justitiae Dei subjectus non erat (Rom. X, 3)?
Vos autem genus electum, et in electis electius, virginei chori
sequentes Agnum, etiam vos gratia salvi facti estis per fidem: et hoc
non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis
extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in
operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes.
II, 8-10). Ergone hunc quanto ejus donis ornatiores estis,
tanto minus amabitis? Averterit tam horrendam ipse dementiam!
Proinde quoniam verum Veritas dixit, quod ille cui modicum
dimittitur, modicum diligit; vos ut ardentissime diligatis, cui
diligendo a conjugiorum nexibus liberi vacatis, deputate vobis tanquam
omnino dimissum, quidquid mali a vobis non est illo regente commissum.
Oculi enim vestri semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo
pedes vestros (Psal. XXIV, 15): et, Nisi Dominus
custodierit civitatem, in vanum vigilavit qui custodit eam (Psal.
CXXVI, 1). Et de ipsa continentia loquens Apostolus ait:
Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium
donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII,
7). Quis ergo donat ista? quis distribuit propria unicuique sicut
vult (Id. XII, 11)? Nempe Deus, apud quem non est
iniquitas (Rom. IX, 14). Ac per hoc qua aequitate ille faciat
alios sic, alios autem sic, homini nosse aut impossibile, aut omnino
difficile est: quin tamen aequitate faciat, dubitare fas non est.
Quid itaque habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? aut qua
perversitate minus diligis, a quo amplius accepisti?
|
|