|
42. Prima humilitatis cogitatio, virginitatem haberi ex Dei dono.
Praecepta non fieri nisi eo dante qui praecipit. Obedientia et
poenitentia pariter dona Dei. Quapropter haec prima sit induendae
humilitatis cogitatio, ne a se sibi putet esse Dei virgo quod talis
est, ac non potius hoc donum optimum desuper descendere a Patre
luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio
(Jacobi I, 17). Ita enim non putabit modicum sibi esse
dimissum, ut modicum diligat, et ignorans Dei justitiam, ac suam
volens constituere, justitiae Dei non subjiciatur. In quo vitio erat
Simon ille, quem superavit mulier cui dimissa sunt peccata multa,
quoniam dilexit multum. Sed cautius et verius cogitabit, omnia
peccata sic habenda tanquam dimittantur, a quibus Deus custodit ne
committantur. Testes sunt voces piarum deprecationum in Scripturis
sanctis, quibus ostenditur, ea ipsa quae praecipiuntur a Deo, non
fieri nisi dante atque adjuvante qui praecipit. Mendaciter enim
petuntur, si ea non adjuvante ejus gratia facere possemus. Quid tam
generaliter maximeque praecipitur, quam obedientia qua custodiuntur
mandata Dei? Et tamen hanc invenimus optari: Tu, inquit,
praecepisti mandata tua custodiri nimis. Deinde sequitur: Utinam
dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas: tunc non
confundar, dum inspicio in omnia mandata tua (Psal. CXVIII,
4-6). Quod Deum praecepisse supra posuit, hoc ut a se impleretur
optavit. Hoc fit utique ne peccetur: quod si peccatum fuerit,
praecipitur ut poeniteat; ne defensione et excusatione peccati pereat
superbiendo qui fecit, dum non vult poenitendo perire quod fecit.
Etiam hoc a Deo petitur, ut intelligatur non fieri, nisi eo
praestante a quo petitur. Pone, inquit, Domine, custodiam ori
meo, et ostium continentiae circum labia mea: ne declines cor meum in
verba maligna, ad excusandum excusationes in peccatis, cum hominibus
operantibus iniquitatem (Psal. CXL, 3, 4). Si ergo et
obedientia qua ejus mandata servamus, et poenitentia qua peccata nostra
non excusamus, sed accusamus, optatur et petitur; manifestum est quia
cum fit, illo dante habetur, illo adjuvante completur. Apertius
etiam dicitur propter obedientiam, A Domino gressus hominis
diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23): et de
poenitentia dicit Apostolus, Ne forte det illis Deus poenitentiam
(II Tim. II, 25).
43. De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: Et cum
scirem quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum
erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII,
21)?
|
|