CAPUT XLII.

Continentia item et sapientia nonnisi a Deo praestantur. Sed forte continentia donum Dei est, sapientiam vero sibi ipse homo praestat, qua illud donum non suum, sed Dei esse cognoscat. Imo, Dominus sapientes facit caecos (Psal. CXLV, 8); et, Testimonium Domini fidele, sapientiam praestat parvulis (Psal. XVIII, 8); et, Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Sapientes autem esse virgines decet, ne lampades earum exstinguantur (Matth. XXV, 4). Quomodo sapientes, nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16)? Dixit enim homini ipsa Sapientia, Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28). Si ergo nihil habes quod non accepisti, noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Et noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est: sed potius multum dilige, a quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui donatum est ne redderet; quanto magis debet diligere, cui donatum est ut haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem impudicus est, ab illo deseritur. Hoc autem ille occulto judicio facere potest, iniquo non potest: et fortasse ideo latet, ut plus timeatur, et minus superbiatur.