CAPUT XLIII.

44. De ipso Dei dono ne se extollant virgines. Deinde jam sciens homo, gratia Dei se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum, ut de ipsa Dei gratia se extollendo spernat caeteros. Quo vitio alius ille pharisaeus, et de bonis quae habebat Deo gratias agebat, et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat (Luc. XVIII, 10-14). Quid igitur faciat virgo, quid cogitet, ne se extollat super eos vel eas quae hoc tam magno dono carent? Neque enim simulare debet humilitatem, sed exhibere: nam simulatio humilitatis major superbia est. Idcirco Scriptura volens ostendere veracem humilitatem esse oportere, cum dixisset, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus; mox quoque subdidit, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20): utique ubi se fallaciter humiliare non posset.